Vulgate, Latin Vulgate (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [NT].
<<NT Psalm 151 NT Prov (English) >>NT Eccles

Proverbs Prov.1

parabolae Salomonis filii David regis Israhel

ad sciendam sapientiam et disciplinam

ad intellegenda verba prudentiae et suscipiendam eruditionem doctrinae iustitiam et iudicium et aequitatem

ut detur parvulis astutia adulescenti scientia et intellectus

audiens sapiens sapientior erit et intellegens gubernacula possidebit

animadvertet parabolam et interpretationem verba sapientium et enigmata eorum

timor Domini principium scientiae sapientiam atque doctrinam stulti despiciunt

audi fili mi disciplinam patris tui et ne dimittas legem matris tuae

ut addatur gratia capiti tuo et torques collo tuo

fili mi si te lactaverint peccatores ne adquiescas

si dixerint veni nobiscum insidiemur sanguini abscondamus tendiculas contra insontem frustra

degluttiamus eum sicut infernus viventem et integrum quasi descendentem in lacum

omnem pretiosam substantiam repperiemus implebimus domos nostras spoliis

sortem mitte nobiscum marsuppium unum sit omnium nostrum

fili mi ne ambules cum eis prohibe pedem tuum a semitis eorum

pedes enim illorum ad malum currunt et festinant ut effundant sanguinem

frustra autem iacitur rete ante oculos pinnatorum

ipsique contra sanguinem suum insidiantur et moliuntur fraudes contra animas suas

sic semitae omnis avari animas possidentium rapiunt

sapientia foris praedicat in plateis dat vocem suam

in capite turbarum clamitat in foribus portarum urbis profert verba sua dicens

usquequo parvuli diligitis infantiam et stulti ea quae sibi sunt noxia cupiunt et inprudentes odibunt scientiam

convertimini ad correptionem meam en proferam vobis spiritum meum et ostendam verba mea

quia vocavi et rennuistis extendi manum meam et non fuit qui aspiceret

despexistis omne consilium meum et increpationes meas neglexistis

ego quoque in interitu vestro ridebo et subsannabo cum vobis quod timebatis advenerit

cum inruerit repentina calamitas et interitus quasi tempestas ingruerit quando venerit super vos tribulatio et angustia

tunc invocabunt me et non exaudiam mane consurgent et non invenient me

eo quod exosam habuerint disciplinam et timorem Domini non susceperint

nec adquieverint consilio meo et detraxerint universae correptioni meae

comedent igitur fructus viae suae suisque consiliis saturabuntur

aversio parvulorum interficiet eos et prosperitas stultorum perdet illos

qui autem me audierit absque terrore requiescet et abundantia perfruetur malorum timore sublato

Prov.2

fili mi si susceperis sermones meos et mandata mea absconderis penes te

ut audiat sapientiam auris tua inclina cor tuum ad noscendam prudentiam

si enim sapientiam invocaveris et inclinaveris cor tuum prudentiae

si quaesieris eam quasi pecuniam et sicut thesauros effoderis illam

tunc intelleges timorem Domini et scientiam Dei invenies

quia Dominus dat sapientiam et ex ore eius scientia et prudentia

custodiet rectorum salutem et proteget gradientes simpliciter

servans semitas iustitiae et vias sanctorum custodiens

tunc intelleges iustitiam et iudicium et aequitatem et omnem semitam bonam

si intraverit sapientia cor tuum et scientia animae tuae placuerit

consilium custodiet te prudentia servabit te

ut eruaris de via mala ab homine qui perversa loquitur

qui relinquunt iter rectum et ambulant per vias tenebrosas

qui laetantur cum malefecerint et exultant in rebus pessimis

quorum viae perversae et infames gressus eorum

ut eruaris a muliere aliena et ab extranea quae mollit sermones suos

et relinquit ducem pubertatis suae

et pacti Dei sui oblita est inclinata est enim ad mortem domus eius et ad impios semitae ipsius

omnes qui ingrediuntur ad eam non revertentur nec adprehendent semitas vitae

ut ambules in via bona et calles iustorum custodias

qui enim recti sunt habitabunt in terra et simplices permanebunt in ea

impii vero de terra perdentur et qui inique agunt auferentur ex ea

Prov.3

fili mi ne obliviscaris legis meae et praecepta mea custodiat cor tuum

longitudinem enim dierum et annos vitae et pacem adponent tibi

misericordia et veritas non te deserant circumda eas gutturi tuo et describe in tabulis cordis tui

et invenies gratiam et disciplinam bonam coram Deo et hominibus

habe fiduciam in Domino ex toto corde tuo et ne innitaris prudentiae tuae

in omnibus viis tuis cogita illum et ipse diriget gressus tuos

ne sis sapiens apud temet ipsum time Dominum et recede a malo

sanitas quippe erit umbilico tuo et inrigatio ossuum tuorum

honora Dominum de tua substantia et de primitiis omnium frugum tuarum

et implebuntur horrea tua saturitate et vino torcularia redundabunt

disciplinam Domini fili mi ne abicias nec deficias cum ab eo corriperis

quem enim diligit Dominus corripit et quasi pater in filio conplacet sibi

beatus homo qui invenit sapientiam et qui affluit prudentia

melior est adquisitio eius negotiatione argenti et auro primo fructus eius

pretiosior est cunctis opibus et omnia quae desiderantur huic non valent conparari

longitudo dierum in dextera eius in sinistra illius divitiae et gloria

viae eius viae pulchrae et omnes semitae illius pacificae

lignum vitae est his qui adprehenderint eam et qui tenuerit eam beatus

Dominus sapientia fundavit terram stabilivit caelos prudentia

sapientia illius eruperunt abyssi et nubes rore concrescunt

fili mi ne effluant haec ab oculis tuis custodi legem atque consilium

et erit vita animae tuae et gratia faucibus tuis

tunc ambulabis fiducialiter in via tua et pes tuus non inpinget

si dormieris non timebis quiesces et suavis erit somnus tuus

ne paveas repentino terrore et inruentes tibi potentias impiorum

Dominus enim erit in latere tuo et custodiet pedem tuum ne capiaris

noli prohibere benefacere eum qui potest si vales et ipse benefac

ne dicas amico tuo vade et revertere et cras dabo tibi cum statim possis dare

ne moliaris amico tuo malum cum ille in te habeat fiduciam

ne contendas adversus hominem frustra cum ipse tibi nihil mali fecerit

ne aemuleris hominem iniustum nec imiteris vias eius

quia abominatio Domini est omnis inlusor et cum simplicibus sermocinatio eius

egestas a Domino in domo impii habitacula autem iustorum benedicentur

inlusores ipse deludet et mansuetis dabit gratiam

gloriam sapientes possidebunt stultorum exaltatio ignominia

Prov.4

audite filii disciplinam patris et adtendite ut sciatis prudentiam

donum bonum tribuam vobis legem meam ne derelinquatis

nam et ego filius fui patris mei tenellus et unigenitus coram matre mea

et docebat me atque dicebat suscipiat verba mea cor tuum custodi praecepta mea et vives

posside sapientiam posside prudentiam ne obliviscaris neque declines a verbis oris mei

ne dimittas eam et custodiet te dilige eam et servabit te

principium sapientiae posside sapientiam et in omni possessione tua adquire prudentiam

arripe illam et exaltabit te glorificaberis ab ea cum eam fueris amplexatus

dabit capiti tuo augmenta gratiarum et corona inclita proteget te

audi fili mi et suscipe verba mea ut multiplicentur tibi anni vitae

viam sapientiae monstravi tibi duxi te per semitas aequitatis

quas cum ingressus fueris non artabuntur gressus tui et currens non habebis offendiculum

tene disciplinam ne dimittas eam custodi illam quia ipsa est vita tua

ne delecteris semitis impiorum nec tibi placeat malorum via

fuge ab ea ne transeas per illam declina et desere eam

non enim dormiunt nisi malefecerint et rapitur somnus ab eis nisi subplantaverint

comedunt panem impietatis et vinum iniquitatis bibunt

iustorum autem semita quasi lux splendens procedit et crescit usque ad perfectam diem

via impiorum tenebrosa nesciunt ubi corruant

fili mi ausculta sermones meos et ad eloquia mea inclina aurem tuam

ne recedant ab oculis tuis custodi ea in medio cordis tui

vita enim sunt invenientibus ea et universae carni sanitas

omni custodia serva cor tuum quia ex ipso vita procedit

remove a te os pravum et detrahentia labia sint procul a te

oculi tui recta videant et palpebrae tuae praecedant gressus tuos

dirige semitam pedibus tuis et omnes viae tuae stabilientur

ne declines ad dexteram et ad sinistram averte pedem tuum a malo

Prov.5

fili mi adtende sapientiam meam et prudentiae meae inclina aurem tuam

ut custodias cogitationes et disciplinam labia tua conservent

favus enim stillans labia meretricis et nitidius oleo guttur eius

novissima autem illius amara quasi absinthium et acuta quasi gladius biceps

pedes eius descendunt in mortem et ad inferos gressus illius penetrant

per semitam vitae non ambulat vagi sunt gressus eius et investigabiles

nunc ergo fili audi me et ne recedas a verbis oris mei

longe fac ab ea viam tuam et ne adpropinques foribus domus eius

ne des alienis honorem tuum et annos tuos crudeli

ne forte impleantur extranei viribus tuis et labores tui sint in domo aliena

et gemas in novissimis quando consumpseris carnes et corpus tuum et dicas

cur detestatus sum disciplinam et increpationibus non adquievit cor meum

nec audivi vocem docentium me et magistris non inclinavi aurem meam

paene fui in omni malo in medio ecclesiae et synagogae

bibe aquam de cisterna tua et fluenta putei tui

deriventur fontes tui foras et in plateis aquas tuas divide

habeto eas solus nec sint alieni participes tui

sit vena tua benedicta et laetare cum muliere adulescentiae tuae

cerva carissima et gratissimus hinulus ubera eius inebrient te omni tempore in amore illius delectare iugiter

quare seduceris fili mi ab aliena et foveris sinu alterius

respicit Dominus vias hominis et omnes gressus illius considerat

iniquitates suae capiunt impium et funibus peccatorum suorum constringitur

ipse morietur quia non habuit disciplinam et multitudine stultitiae suae decipietur

Prov.6

fili mi si spoponderis pro amico tuo defixisti apud extraneum manum tuam

inlaqueatus es verbis oris tui et captus propriis sermonibus

fac ergo quod dico fili mi et temet ipsum libera quia incidisti in manu proximi tui discurre festina suscita amicum tuum

ne dederis somnum oculis tuis nec dormitent palpebrae tuae

eruere quasi dammula de manu et quasi avis de insidiis aucupis

vade ad formicam o piger et considera vias eius et disce sapientiam

quae cum non habeat ducem nec praeceptorem nec principem

parat aestate cibum sibi et congregat in messe quod comedat

usquequo piger dormis quando consurges ex somno tuo

paululum dormies paululum dormitabis paululum conseres manus ut dormias

et veniet tibi quasi viator egestas et pauperies quasi vir armatus

homo apostata vir inutilis graditur ore perverso

annuit oculis terit pede digito loquitur

pravo corde machinatur malum et in omni tempore iurgia seminat

huic extemplo veniet perditio sua et subito conteretur nec habebit ultra medicinam

sex sunt quae odit Dominus et septimum detestatur anima eius

oculos sublimes linguam mendacem manus effundentes innoxium sanguinem

cor machinans cogitationes pessimas pedes veloces ad currendum in malum

proferentem mendacia testem fallacem et eum qui seminat inter fratres discordias

conserva fili mi praecepta patris tui et ne dimittas legem matris tuae

liga ea in corde tuo iugiter et circumda gutturi tuo

cum ambulaveris gradiantur tecum cum dormieris custodiant te et evigilans loquere cum eis

quia mandatum lucerna est et lex lux et via vitae increpatio disciplinae

ut custodiant te a muliere mala et a blanda lingua extraneae

non concupiscat pulchritudinem eius cor tuum nec capiaris nutibus illius

pretium enim scorti vix unius est panis mulier autem viri pretiosam animam capit

numquid abscondere potest homo ignem in sinu suo ut vestimenta illius non ardeant

aut ambulare super prunas et non conburentur plantae eius

sic qui ingreditur ad mulierem proximi sui non erit mundus cum tetigerit eam

non grandis est culpae cum quis furatus fuerit furatur enim ut esurientem impleat animam

deprehensus quoque reddet septuplum et omnem substantiam domus suae tradet

qui autem adulter est propter cordis inopiam perdet animam suam

turpitudinem et ignominiam congregat sibi et obprobrium illius non delebitur

quia zelus et furor viri non parcet in die vindictae

nec adquiescet cuiusquam precibus nec suscipiet pro redemptione dona plurima

Prov.7

fili mi custodi sermones meos et praecepta mea reconde tibi

serva mandata mea et vives et legem meam quasi pupillam oculi tui

liga eam in digitis tuis scribe illam in tabulis cordis tui

dic sapientiae soror mea es et prudentiam voca amicam tuam

ut custodiat te a muliere extranea et ab aliena quae verba sua dulcia facit

de fenestra enim domus meae per cancellos prospexi

et video parvulos considero vecordem iuvenem

qui transit in platea iuxta angulum et propter viam domus illius graditur

in obscuro advesperascente die in noctis tenebris et caligine

et ecce mulier occurrit illi ornatu meretricio praeparata ad capiendas animas garrula et vaga

quietis inpatiens nec valens in domo consistere pedibus suis

nunc foris nunc in plateis nunc iuxta angulos insidians

adprehensumque deosculatur iuvenem et procaci vultu blanditur dicens

victimas pro salute debui hodie reddidi vota mea

idcirco egressa sum in occursum tuum desiderans te videre et repperi

intexui funibus lectum meum stravi tapetibus pictis ex Aegypto

aspersi cubile meum murra et aloe et cinnamomo

veni inebriemur uberibus donec inlucescat dies et fruamur cupitis amplexibus

non est enim vir in domo sua abiit via longissima

sacculum pecuniae secum tulit in die plenae lunae reversurus est domum suam

inretivit eum multis sermonibus et blanditiis labiorum protraxit illum

statim eam sequitur quasi bos ductus ad victimam et quasi agnus lasciviens et ignorans quod ad vincula stultus trahatur

donec transfigat sagitta iecur eius velut si avis festinet ad laqueum et nescit quia de periculo animae illius agitur

nunc ergo fili audi me et adtende verba oris mei

ne abstrahatur in viis illius mens tua neque decipiaris semitis eius

multos enim vulneratos deiecit et fortissimi quique interfecti sunt ab ea

viae inferi domus eius penetrantes interiora mortis

Prov.8

numquid non sapientia clamitat et prudentia dat vocem suam

in summis excelsisque verticibus super viam in mediis semitis stans

iuxta portas civitatis in ipsis foribus loquitur dicens

o viri ad vos clamito et vox mea ad filios hominum

intellegite parvuli astutiam et insipientes animadvertite

audite quoniam de rebus magnis locutura sum et aperientur labia mea ut recta praedicent

veritatem meditabitur guttur meum et labia mea detestabuntur impium

iusti sunt omnes sermones mei non est in eis pravum quid neque perversum

recti sunt intellegentibus et aequi invenientibus scientiam

accipite disciplinam meam et non pecuniam doctrinam magis quam aurum eligite

melior est enim sapientia cunctis pretiosissimis et omne desiderabile ei non potest conparari

ego sapientia habito in consilio et eruditis intersum cogitationibus

timor Domini odit malum arrogantiam et superbiam et viam pravam et os bilingue detestor

meum est consilium et aequitas mea prudentia mea est fortitudo

per me reges regnant et legum conditores iusta decernunt

per me principes imperant et potentes decernunt iustitiam

ego diligentes me diligo et qui mane vigilant ad me invenient me

mecum sunt divitiae et gloria opes superbae et iustitia

melior est fructus meus auro et pretioso lapide et genimina mea argento electo

in viis iustitiae ambulo in medio semitarum iudicii

ut ditem diligentes me et thesauros eorum repleam

Dominus possedit me initium viarum suarum antequam quicquam faceret a principio

ab aeterno ordita sum et ex antiquis antequam terra fieret

necdum erant abyssi et ego iam concepta eram necdum fontes aquarum eruperant

necdum montes gravi mole constiterant ante colles ego parturiebar

adhuc terram non fecerat et flumina et cardines orbis terrae

quando praeparabat caelos aderam quando certa lege et gyro vallabat abyssos

quando aethera firmabat sursum et librabat fontes aquarum

quando circumdabat mari terminum suum et legem ponebat aquis ne transirent fines suos quando adpendebat fundamenta terrae

cum eo eram cuncta conponens et delectabar per singulos dies ludens coram eo omni tempore

ludens in orbe terrarum et deliciae meae esse cum filiis hominum

nunc ergo filii audite me beati qui custodiunt vias meas

audite disciplinam et estote sapientes et nolite abicere eam

beatus homo qui audit me qui vigilat ad fores meas cotidie et observat ad postes ostii mei

qui me invenerit inveniet vitam et hauriet salutem a Domino

qui autem in me peccaverit laedet animam suam omnes qui me oderunt diligunt mortem

Prov.9

sapientia aedificavit sibi domum excidit columnas septem

immolavit victimas suas miscuit vinum et proposuit mensam suam

misit ancillas suas ut vocarent ad arcem et ad moenia civitatis

si quis est parvulus veniat ad me et insipientibus locuta est

venite comedite panem meum et bibite vinum quod miscui vobis

relinquite infantiam et vivite et ambulate per vias prudentiae

qui erudit derisorem ipse sibi facit iniuriam et qui arguit impium generat maculam sibi

noli arguere derisorem ne oderit te argue sapientem et diliget te

da sapienti et addetur ei sapientia doce iustum et festinabit accipere

principium sapientiae timor Domini et scientia sanctorum prudentia

per me enim multiplicabuntur dies tui et addentur tibi anni vitae

si sapiens fueris tibimet ipsi eris si inlusor solus portabis malum

mulier stulta et clamosa plenaque inlecebris et nihil omnino sciens

sedit in foribus domus suae super sellam in excelso urbis loco

ut vocaret transeuntes viam et pergentes itinere suo

quis est parvulus declinet ad me et vecordi locuta est

aquae furtivae dulciores sunt et panis absconditus suavior

et ignoravit quod gigantes ibi sint et in profundis inferni convivae eius

Prov.10

parabolae Salomonis filius sapiens laetificat patrem filius vero stultus maestitia est matris suae

non proderunt thesauri impietatis iustitia vero liberabit a morte

non adfliget Dominus fame animam iusti et insidias impiorum subvertet

egestatem operata est manus remissa manus autem fortium divitias parat

qui congregat in messe filius sapiens est qui autem stertit aestate filius confusionis

benedictio super caput iusti os autem impiorum operit iniquitatem

memoria iusti cum laudibus et nomen impiorum putrescet

sapiens corde praecepta suscipiet stultus caeditur labiis

qui ambulat simpliciter ambulat confidenter qui autem depravat vias suas manifestus erit

qui annuit oculo dabit dolorem stultus labiis verberabitur

vena vitae os iusti et os impiorum operiet iniquitatem

odium suscitat rixas et universa delicta operit caritas

in labiis sapientis invenietur sapientia et virga in dorso eius qui indiget corde

sapientes abscondunt scientiam os autem stulti confusioni proximum est

substantia divitis urbs fortitudinis eius pavor pauperum egestas eorum

opus iusti ad vitam fructus impii ad peccatum

via vitae custodienti disciplinam qui autem increpationes relinquit errat

abscondunt odium labia mendacia qui profert contumeliam insipiens est

in multiloquio peccatum non deerit qui autem moderatur labia sua prudentissimus est

argentum electum lingua iusti cor impiorum pro nihilo

labia iusti erudiunt plurimos qui autem indocti sunt in cordis egestate morientur

benedictio Domini divites facit nec sociabitur ei adflictio

quasi per risum stultus operatur scelus sapientia autem est viro prudentia

quod timet impius veniet super eum desiderium suum iustis dabitur

quasi tempestas transiens non erit impius iustus autem quasi fundamentum sempiternum

sicut acetum dentibus et fumus oculis sic piger his qui miserunt eum

timor Domini adponet dies et anni impiorum breviabuntur

expectatio iustorum laetitia spes autem impiorum peribit

fortitudo simplicis via Domini et pavor his qui operantur malum

iustus in aeternum non commovebitur impii autem non habitabunt in terram

os iusti parturiet sapientiam lingua pravorum peribit

labia iusti considerant placita et os impiorum perversa

Prov.11

statera dolosa abominatio apud Dominum et pondus aequum voluntas eius

ubi fuerit superbia ibi erit et contumelia ubi autem humilitas ibi et sapientia

simplicitas iustorum diriget eos et subplantatio perversorum vastabit illos

non proderunt divitiae in die ultionis iustitia autem liberabit a morte

iustitia simplicis diriget viam eius et in impietate sua corruet impius

iustitia rectorum liberabit eos et in insidiis suis capientur iniqui

mortuo homine impio nulla erit ultra spes et expectatio sollicitorum peribit

iustus de angustia liberatus est et tradetur impius pro eo

simulator ore decipit amicum suum iusti autem liberabuntur scientia

in bonis iustorum exultabit civitas et in perditione impiorum erit laudatio

benedictione iustorum exaltabitur civitas et ore impiorum subvertetur

qui despicit amicum suum indigens corde est vir autem prudens tacebit

qui ambulat fraudulenter revelat arcana qui autem fidelis est animi celat commissum

ubi non est gubernator populus corruet salus autem ubi multa consilia

adfligetur malo qui fidem facit pro extraneo qui autem cavet laqueos securus erit

mulier gratiosa inveniet gloriam et robusti habebunt divitias

benefacit animae suae vir misericors qui autem crudelis est et propinquos abicit

impius facit opus instabile seminanti autem iustitiam merces fidelis

clementia praeparat vitam et sectatio malorum mortem

abominabile Domino pravum cor et voluntas eius in his qui simpliciter ambulant

manus in manu non erit innocens malus semen autem iustorum salvabitur

circulus aureus in naribus suis mulier pulchra et fatua

desiderium iustorum omne bonum est praestolatio impiorum furor

alii dividunt propria et ditiores fiunt alii rapiunt non sua et semper in egestate sunt

anima quae benedicit inpinguabitur et qui inebriat ipse quoque inebriabitur

qui abscondit frumenta maledicetur in populis benedictio autem super caput vendentium

bene consurgit diluculo qui quaerit bona qui autem investigator malorum est opprimetur ab eis

qui confidet in divitiis suis corruet iusti autem quasi virens folium germinabunt

qui conturbat domum suam possidebit ventos et qui stultus est serviet sapienti

fructus iusti lignum vitae et qui suscipit animas sapiens est

si iustus in terra recipit quanto magis impius et peccator

Prov.12

qui diligit disciplinam diligit scientiam qui autem odit increpationes insipiens est

qui bonus est hauriet a Domino gratiam qui autem confidit cogitationibus suis impie agit

non roborabitur homo ex impietate et radix iustorum non commovebitur

mulier diligens corona viro suo et putredo in ossibus eius quae confusione res dignas gerit

cogitationes iustorum iudicia et consilia impiorum fraudulentia

verba impiorum insidiantur sanguini os iustorum liberabit eos

verte impios et non erunt domus autem iustorum permanebit

doctrina sua noscetur vir qui autem vanus et excors est patebit contemptui

melior est pauper et sufficiens sibi quam gloriosus et indigens pane

novit iustus animas iumentorum suorum viscera autem impiorum crudelia

qui operatur terram suam saturabitur panibus qui autem sectatur otium stultissimus est

desiderium impii munimentum est pessimorum radix autem iustorum proficiet

propter peccata labiorum ruina proximat malo effugiet autem iustus de angustia

de fructu oris sui unusquisque replebitur bonis et iuxta opera manuum suarum retribuetur ei

via stulti recta in oculis eius qui autem sapiens est audit consilia

fatuus statim indicat iram suam qui autem dissimulat iniuriam callidus est

qui quod novit loquitur index iustitiae est qui autem mentitur testis est fraudulentus

est qui promittit et quasi gladio pungitur conscientiae lingua autem sapientium sanitas est

labium veritatis firmum erit in perpetuum qui autem testis est repentinus concinnat linguam mendacii

dolus in corde cogitantium mala qui autem ineunt pacis consilia sequitur eos gaudium

non contristabit iustum quicquid ei acciderit impii autem replebuntur malo

abominatio Domino labia mendacia qui autem fideliter agunt placent ei

homo versutus celat scientiam et cor insipientium provocabit stultitiam

manus fortium dominabitur quae autem remissa est tributis serviet

maeror in corde viri humiliabit illud et sermone bono laetificabitur

qui neglegit damnum propter amicum iustus est iter autem impiorum decipiet eos

non inveniet fraudulentus lucrum et substantia hominis erit auri pretium

in semita iustitiae vita iter autem devium ducit ad mortem

Prov.13

filius sapiens doctrina patris qui autem inlusor est non audit cum arguitur

de fructu oris homo saturabitur bonis anima autem praevaricatorum iniqua

qui custodit os suum custodit animam suam qui autem inconsideratus est ad loquendum sentiet mala

vult et non vult piger anima autem operantium inpinguabitur

verbum mendax iustus detestabitur impius confundit et confundetur

iustitia custodit innocentis viam impietas vero peccato subplantat

est quasi dives cum nihil habeat et est quasi pauper cum in multis divitiis sit

redemptio animae viri divitiae suae qui autem pauper est increpationem non sustinet

lux iustorum laetificat lucerna autem impiorum extinguetur

inter superbos semper iurgia sunt qui autem agunt cuncta consilio reguntur sapientia

substantia festinata minuetur quae autem paulatim colligitur manu multiplicabitur

spes quae differtur adfligit animam lignum vitae desiderium veniens

qui detrahit alicui rei ipse se in futurum obligat qui autem timet praeceptum in pace versabitur

lex sapientis fons vitae ut declinet a ruina mortis

doctrina bona dabit gratiam in itinere contemptorum vorago

astutus omnia agit cum consilio qui autem fatuus est aperit stultitiam

nuntius impii cadet in malum legatus fidelis sanitas

egestas et ignominia ei qui deserit disciplinam qui autem adquiescit arguenti glorificabitur

desiderium si conpleatur delectat animam detestantur stulti eos qui fugiunt mala

qui cum sapientibus graditur sapiens erit amicus stultorum efficietur similis

peccatores persequetur malum et iustis retribuentur bona

bonus relinquet heredes filios et nepotes et custoditur iusto substantia peccatoris

multi cibi in novalibus patrum et alii congregantur absque iudicio

qui parcit virgae suae odit filium suum qui autem diligit illum instanter erudit

iustus comedit et replet animam suam venter autem impiorum insaturabilis

Prov.14

sapiens mulier aedificavit domum suam insipiens instructam quoque destruet manibus

ambulans recto itinere et timens Deum despicitur ab eo qui infami graditur via

in ore stulti virga superbiae labia sapientium custodiunt eos

ubi non sunt boves praesepe vacuum est ubi autem plurimae segetes ibi manifesta fortitudo bovis

testis fidelis non mentietur profert mendacium testis dolosus

quaerit derisor sapientiam et non inveniet doctrina prudentium facilis

vade contra virum stultum et nescito labia prudentiae

sapientia callidi est intellegere viam suam et inprudentia stultorum errans

stultis inludet peccatum inter iustos morabitur gratia

cor quod novit amaritudinem animae suae in gaudio eius non miscebitur extraneus

domus impiorum delebitur tabernacula iustorum germinabunt

est via quae videtur homini iusta novissima autem eius deducunt ad mortem

risus dolore miscebitur et extrema gaudii luctus occupat

viis suis replebitur stultus et super eum erit vir bonus

innocens credit omni verbo astutus considerat gressus suos

sapiens timet et declinat malum stultus transilit et confidit

inpatiens operabitur stultitiam et vir versutus odiosus est

possidebunt parvuli stultitiam et astuti expectabunt scientiam

iacebunt mali ante bonos et impii ante portas iustorum

etiam proximo suo pauper odiosus erit amici vero divitum multi

qui despicit proximum suum peccat qui autem miseretur pauperi beatus erit

errant qui operantur malum misericordia et veritas praeparant bona

in omni opere erit abundantia ubi autem verba sunt plurima frequenter egestas

corona sapientium divitiae eorum fatuitas stultorum inprudentia

liberat animas testis fidelis et profert mendacia versipellis

in timore Domini fiducia fortitudinis et filiis eius erit spes

timor Domini fons vitae ut declinet a ruina mortis

in multitudine populi dignitas regis et in paucitate plebis ignominia principis

qui patiens est multa gubernatur prudentia qui autem inpatiens exaltat stultitiam suam

vita carnium sanitas cordis putredo ossuum invidia

qui calumniatur egentem exprobrat factori eius honorat autem eum qui miseretur pauperis

in malitia sua expelletur impius sperat autem iustus in morte sua

in corde prudentis requiescit sapientia et indoctos quoque erudiet

iustitia elevat gentem miseros facit populos peccatum

acceptus est regi minister intellegens iracundiam eius inutilis sustinebit

Prov.15

responsio mollis frangit iram sermo durus suscitat furorem

lingua sapientium ornat scientiam os fatuorum ebullit stultitiam

in omni loco oculi Domini contemplantur malos et bonos

lingua placabilis lignum vitae quae inmoderata est conteret spiritum

stultus inridet disciplinam patris sui qui autem custodit increpationes astutior fiet

domus iusti plurima fortitudo et in fructibus impii conturbatur

labia sapientium disseminabunt scientiam cor stultorum dissimile erit

victimae impiorum abominabiles Domino vota iustorum placabilia

abominatio est Domino via impii qui sequitur iustitiam diligetur ab eo

doctrina mala deserenti viam qui increpationes odit morietur

infernus et perditio coram Domino quanto magis corda filiorum hominum

non amat pestilens eum qui se corripit nec ad sapientes graditur

cor gaudens exhilarat faciem in maerore animi deicitur spiritus

cor sapientis quaerit doctrinam et os stultorum pascetur inperitia

omnes dies pauperis mali secura mens quasi iuge convivium

melius est parum cum timore Domini quam thesauri magni et insatiabiles

melius est vocare ad holera cum caritate quam ad vitulum saginatum cum odio

vir iracundus provocat rixas qui patiens est mitigat suscitatas

iter pigrorum quasi sepes spinarum via iustorum absque offendiculo

filius sapiens laetificat patrem et stultus homo despicit matrem suam

stultitia gaudium stulto et vir prudens dirigit gressus

dissipantur cogitationes ubi non est consilium ubi vero plures sunt consiliarii confirmantur

laetatur homo in sententia oris sui et sermo oportunus est optimus

semita vitae super eruditum ut declinet de inferno novissimo

domum superborum demolietur Dominus et firmos facit terminos viduae

abominatio Domini cogitationes malae et purus sermo pulcherrimus

conturbat domum suam qui sectatur avaritiam qui autem odit munera vivet

mens iusti meditatur oboedientiam os impiorum redundat malis

longe est Dominus ab impiis et orationes iustorum exaudiet

lux oculorum laetificat animam fama bona inpinguat ossa

auris quae audit increpationes vitae in medio sapientium commorabitur

qui abicit disciplinam despicit animam suam qui adquiescit increpationibus possessor est cordis

timor Domini disciplina sapientiae et gloriam praecedit humilitas

Prov.16

hominis est animum praeparare et Dei gubernare linguam

omnes viae hominum patent oculis eius spirituum ponderator est Dominus

revela Domino opera tua et dirigentur cogitationes tuae

universa propter semet ipsum operatus est Dominus impium quoque ad diem malum

abominatio Domini omnis arrogans etiam si manus ad manum fuerit non erit innocens

misericordia et veritate redimitur iniquitas et in timore Domini declinatur a malo

cum placuerint Domino viae hominis inimicos quoque eius convertet ad pacem

melius est parum cum iustitia quam multi fructus cum iniquitate

cor hominis disponet viam suam sed Domini est dirigere gressus eius

divinatio in labiis regis in iudicio non errabit os eius

pondus et statera iudicia Domini sunt et opera eius omnes lapides sacculi

abominabiles regi qui agunt impie quoniam iustitia firmatur solium

voluntas regum labia iusta qui recta loquitur diligetur

indignatio regis nuntii mortis et vir sapiens placabit eam

in hilaritate vultus regis vita et clementia eius quasi imber serotinus

posside sapientiam quia auro melior est et adquire prudentiam quia pretiosior est argento

semita iustorum declinat mala custos animae suae servat viam suam

contritionem praecedit superbia et ante ruinam exaltatur spiritus

melius est humiliari cum mitibus quam dividere spolia cum superbis

eruditus in verbo repperiet bona et qui in Domino sperat beatus est

qui sapiens corde est appellabitur prudens et qui dulcis eloquio maiora percipiet

fons vitae eruditio possidentis doctrina stultorum fatuitas

cor sapientis erudiet os eius et labiis illius addet gratiam

favus mellis verba conposita dulcedo animae et sanitas ossuum

est via quae videtur homini recta et novissimum eius ducit ad mortem

anima laborantis laborat sibi quia conpulit eum os suum

vir impius fodit malum et in labiis eius ignis ardescit

homo perversus suscitat lites et verbosus separat principes

vir iniquus lactat amicum suum et ducit eum per viam non bonam

qui adtonitis oculis cogitat prava mordens labia sua perficit malum

corona dignitatis senectus in viis iustitiae repperietur

melior est patiens viro forte et qui dominatur animo suo expugnatore urbium

sortes mittuntur in sinu sed a Domino temperantur

Prov.17

melior est buccella sicca cum gaudio quam domus plena victimis cum iurgio

servus sapiens dominabitur filiis stultis et inter fratres hereditatem dividet

sicut igne probatur argentum et aurum camino ita corda probat Dominus

malus oboedit linguae iniquae et fallax obtemperat labiis mendacibus

qui despicit pauperem exprobrat factori eius et qui in ruina laetatur alterius non erit inpunitus

corona senum filii filiorum et gloria filiorum patres sui

non decent stultum verba conposita nec principem labium mentiens

gemma gratissima expectatio praestolantis quocumque se verterit prudenter intellegit

qui celat delictum quaerit amicitias qui altero sermone repetit separat foederatos

plus proficit correptio apud prudentem quam centum plagae apud stultum

semper iurgia quaerit malus angelus autem crudelis mittetur contra eum

expedit magis ursae occurrere raptis fetibus quam fatuo confidenti sibi in stultitia sua

qui reddit mala pro bonis non recedet malum de domo eius

qui dimittit aquam caput est iurgiorum et antequam patiatur contumeliam iudicium deserit

et qui iustificat impium et qui condemnat iustum abominabilis est uterque apud Dominum

quid prodest habere divitias stultum cum sapientiam emere non possit

omni tempore diligit qui amicus est et frater in angustiis conprobatur

homo stultus plaudet manibus cum spoponderit pro amico suo

qui meditatur discordiam diligit rixas et qui exaltat ostium quaerit ruinam

qui perversi cordis est non inveniet bonum et qui vertit linguam incidet in malum

natus est stultus in ignominiam suam sed nec pater in fatuo laetabitur

animus gaudens aetatem floridam facit spiritus tristis exsiccat ossa

munera de sinu impius accipit ut pervertat semitas iudicii

in facie prudentis lucet sapientia oculi stultorum in finibus terrae

ira patris filius stultus et dolor matris quae genuit eum

non est bonum damnum inferre iusto nec percutere principem qui recta iudicat

qui moderatur sermones suos doctus et prudens est et pretiosi spiritus vir eruditus

stultus quoque si tacuerit sapiens putabitur et si conpresserit labia sua intellegens

Prov.18

occasiones quaerit qui vult recedere ab amico omni tempore erit exprobrabilis

non recipit stultus verba prudentiae nisi ea dixeris quae versantur in corde eius

impius cum in profundum venerit peccatorum contemnit sed sequitur eum ignominia et obprobrium

aqua profunda verba ex ore viri et torrens redundans fons sapientiae

accipere personam impii non est bonum ut declines a veritate iudicii

labia stulti inmiscunt se rixis et os eius iurgia provocat

os stulti contritio eius et labia illius ruina animae eius

verba bilinguis quasi simplicia et ipsa perveniunt usque ad interiora ventris

qui mollis et dissolutus est in opere suo frater est sua opera dissipantis

turris fortissima nomen Domini ad ipsum currit iustus et exaltabitur

substantia divitis urbs roboris eius et quasi murus validus circumdans eum

antequam conteratur exaltatur cor hominis et antequam glorificetur humiliatur

qui prius respondit quam audiat stultum se esse demonstrat et confusione dignum

spiritus viri sustentat inbecillitatem suam spiritum vero ad irascendum facilem quis poterit sustinere

cor prudens possidebit scientiam et auris sapientium quaerit doctrinam

donum hominis dilatat viam eius et ante principes spatium ei facit

iustus prior est accusator sui venit amicus eius et investigavit eum

contradictiones conprimit sors et inter potentes quoque diiudicat

frater qui adiuvatur a fratre quasi civitas firma et iudicia quasi vectes urbium

de fructu oris viri replebitur venter eius et genimina labiorum illius saturabunt eum

mors et vita in manu linguae qui diligunt eam comedent fructus eius

qui invenit mulierem invenit bonum et hauriet iucunditatem a Domino

cum obsecrationibus loquetur pauper et dives effabitur rigide

vir amicalis ad societatem magis amicus erit quam frater

Prov.19

melior est pauper qui ambulat in simplicitate sua quam torquens labia insipiens

ubi non est scientia animae non est bonum et qui festinus est pedibus offendit

stultitia hominis subplantat gressus eius et contra Deum fervet animo suo

divitiae addunt amicos plurimos a paupere autem et hii quos habuit separantur

testis falsus non erit inpunitus et qui mendacia loquitur non effugiet

multi colunt personam potentis et amici sunt dona tribuenti

fratres hominis pauperis oderunt eum insuper et amici procul recesserunt ab eo qui tantum verba sectatur nihil habebit

qui autem possessor est mentis diligit animam suam et custos prudentiae inveniet bona

testis falsus non erit inpunitus et qui loquitur mendacia peribit

non decent stultum deliciae nec servum dominari principibus

doctrina viri per patientiam noscitur et gloria eius est iniqua praetergredi

sicut fremitus leonis ita et regis ira et sicut ros super herbam ita hilaritas eius

dolor patris filius stultus et tecta iugiter perstillantia litigiosa mulier

domus et divitiae dantur a patribus a Domino autem proprie uxor prudens

pigredo inmittit soporem et anima dissoluta esuriet

qui custodit mandatum custodit animam suam qui autem neglegit vias suas mortificabitur

feneratur Domino qui miseretur pauperis et vicissitudinem suam reddet ei

erudi filium tuum ne desperes ad interfectionem autem eius ne ponas animam tuam

qui inpatiens est sustinebit damnum et cum rapuerit aliud adponet

audi consilium et suscipe disciplinam ut sis sapiens in novissimis tuis

multae cogitationes in corde viri voluntas autem Domini permanebit

homo indigens misericors est et melior pauper quam vir mendax

timor Domini ad vitam et in plenitudine commorabitur absque visitatione pessimi

abscondit piger manum suam sub ascella nec ad os suum adplicat eam

pestilente flagellato stultus sapientior erit sin autem corripueris sapientem intelleget disciplinam

qui adfligit patrem et fugat matrem ignominiosus est et infelix

non cesses fili audire doctrinam nec ignores sermones scientiae

testis iniquus deridet iudicium et os impiorum devorat iniquitatem

parata sunt derisoribus iudicia et mallei percutientes stultorum corporibus

Prov.20

luxuriosa res vinum et tumultuosa ebrietas quicumque his delectatur non erit sapiens

sicut rugitus leonis ita terror regis qui provocat eum peccat in animam suam

honor est homini qui separat se a contentionibus omnes autem stulti miscentur contumeliis

propter frigus piger arare noluit mendicabit ergo aestate et non dabitur ei

sicut aqua profunda sic consilium in corde viri sed homo sapiens exhauriet illud

multi homines misericordes vocantur virum autem fidelem quis inveniet

iustus qui ambulat in simplicitate sua beatos post se filios derelinquet

rex qui sedet in solio iudicii dissipat omne malum intuitu suo

quis potest dicere mundum est cor meum purus sum a peccato

pondus et pondus mensura et mensura utrumque abominabile est apud Deum

ex studiis suis intellegitur puer si munda et si recta sint opera eius

aurem audientem et oculum videntem Dominus fecit utrumque

noli diligere somnum ne te egestas opprimat aperi oculos tuos et saturare panibus

malum est malum est dicit omnis emptor et cum recesserit tunc gloriabitur

est aurum et multitudo gemmarum vas autem pretiosum labia scientiae

tolle vestimentum eius qui fideiussor extitit alieni et pro extraneis aufer pignus ab eo

suavis est homini panis mendacii et postea implebitur os eius calculo

cogitationes consiliis roborantur et gubernaculis tractanda sunt bella

ei qui revelat mysteria et ambulat fraudulenter et dilatat labia sua ne commiscearis

qui maledicit patri suo et matri extinguetur lucerna eius in mediis tenebris

hereditas ad quam festinatur in principio in novissimo benedictione carebit

ne dicas reddam malum expecta Dominum et liberabit te

abominatio est apud Deum pondus et pondus statera dolosa non est bona

a Domino diriguntur gressus viri quis autem hominum intellegere potest viam suam

ruina est hominis devorare sanctos et post vota tractare

dissipat impios rex sapiens et curvat super eos fornicem

lucerna Domini spiraculum hominis quae investigat omnia secreta ventris

misericordia et veritas custodiunt regem et roboratur clementia thronus eius

exultatio iuvenum fortitudo eorum et dignitas senum canities

livor vulneris absterget mala et plagae in secretioribus ventris

Prov.21

sicut divisiones aquarum ita cor regis in manu Domini quocumque voluerit inclinabit illud

omnis via viri recta sibi videtur adpendit autem corda Dominus

facere misericordiam et iudicium magis placent Domino quam victimae

exaltatio oculorum et dilatatio cordis lucerna impiorum peccatum

cogitationes robusti semper in abundantia omnis autem piger semper in egestate

qui congregat thesauros lingua mendacii vanus est et inpingetur ad laqueos mortis

rapinae impiorum detrahent eos quia noluerunt facere iudicium

perversa via viri aliena est qui autem mundus est rectum opus eius

melius est sedere in angulo domatis quam cum muliere litigiosa et in domo communi

anima impii desiderat malum non miserebitur proximo suo

multato pestilente sapientior erit parvulus et si sectetur sapientem sumet scientiam

excogitat iustus de domo impii ut detrahat impios in malum

qui obturat aurem suam ad clamorem pauperis et ipse clamabit et non exaudietur

munus absconditum extinguet iras et donum in sinu indignationem maximam

gaudium iusto est facere iudicium et pavor operantibus iniquitatem

vir qui erraverit a via doctrinae in coetu gigantum commorabitur

qui diligit epulas in egestate erit qui amat vinum et pinguia non ditabitur

pro iusto datur impius et pro rectis iniquus

melius est habitare in terra deserta quam cum muliere rixosa et iracunda

thesaurus desiderabilis et oleum in habitaculo iusti et inprudens homo dissipabit illud

qui sequitur iustitiam et misericordiam inveniet vitam et iustitiam et gloriam

civitatem fortium ascendit sapiens et destruxit robur fiduciae eius

qui custodit os suum et linguam suam custodit ab angustiis animam suam

superbus et arrogans vocatur indoctus qui in ira operatur superbiam

desideria occidunt pigrum noluerunt enim quicquam manus eius operari

tota die concupiscit et desiderat qui autem iustus est tribuet et non cessabit

hostiae impiorum abominabiles quia offeruntur ex scelere

testis mendax peribit vir oboediens loquitur victoriam

vir impius procaciter obfirmat vultum suum qui autem rectus est corrigit viam suam

non est sapientia non est prudentia non est consilium contra Dominum

equus paratur ad diem belli Dominus autem salutem tribuet

Prov.22

melius est nomen bonum quam divitiae multae super argentum et aurum gratia bona

dives et pauper obviaverunt sibi utriusque operator est Dominus

callidus vidit malum et abscondit se innocens pertransiit et adflictus est damno

finis modestiae timor Domini divitiae et gloria et vita

arma et gladii in via perversi custos animae suae longe recedit ab eis

proverbium est adulescens iuxta viam suam etiam cum senuerit non recedet ab ea

dives pauperibus imperat et qui accipit mutuum servus est fenerantis

qui seminat iniquitatem metet mala et virga irae suae consummabitur

qui pronus est ad misericordiam benedicetur de panibus enim suis dedit pauperi

eice derisorem et exibit cum eo iurgium cessabuntque causae et contumeliae

qui diligit cordis munditiam propter gratiam labiorum suorum habebit amicum regem

oculi Domini custodiunt scientiam et subplantantur verba iniqui

dicit piger leo foris in medio platearum occidendus sum

fovea profunda os alienae cui iratus est Dominus incidet in eam

stultitia conligata est in corde pueri et virga disciplinae fugabit eam

qui calumniatur pauperem ut augeat divitias suas dabit ipse ditiori et egebit

inclina aurem tuam et audi verba sapientium adpone autem cor ad doctrinam meam

quae pulchra erit tibi cum servaveris eam in ventre tuo et redundabit in labiis tuis

ut sit in Domino fiducia tua unde et ostendi eam tibi hodie

ecce descripsi eam tibi tripliciter in cogitationibus et scientia

ut ostenderem tibi firmitatem et eloquia veritatis respondere ex his illi qui misit te

non facias violentiam pauperi quia pauper est neque conteras egenum in porta

quia Dominus iudicabit causam eius et configet eos qui confixerint animam eius

noli esse amicus homini iracundo neque ambules cum viro furioso

ne forte discas semitas eius et sumas scandalum animae tuae

noli esse cum his qui defigunt manus suas et qui vades se offerunt pro debitis

si enim non habes unde restituas quid causae est ut tollat operimentum de cubili tuo

ne transgrediaris terminos antiquos quos posuerunt patres tui

vidisti virum velocem in opere suo coram regibus stabit nec erit ante ignobiles

Prov.23

quando sederis ut comedas cum principe diligenter adtende quae posita sunt ante faciem tuam

et statue cultrum in gutture tuo si tamen habes in potestate animam tuam

ne desideres de cibis eius in quo est panis mendacii

noli laborare ut diteris sed prudentiae tuae pone modum

ne erigas oculos tuos ad opes quas habere non potes quia facient sibi pinnas quasi aquilae et avolabunt in caelum

ne comedas cum homine invido et ne desideres cibos eius

quoniam in similitudinem arioli et coniectoris aestimat quod ignorat comede et bibe dicet tibi et mens eius non est tecum

cibos quos comederas evomes et perdes pulchros sermones tuos

in auribus insipientium ne loquaris quia despicient doctrinam eloquii tui

ne adtingas terminos parvulorum et agrum pupillorum ne introeas

propinquus enim eorum Fortis est et ipse iudicabit contra te causam illorum

ingrediatur ad doctrinam cor tuum et aures tuae ad verba scientiae

noli subtrahere a puero disciplinam si enim percusseris eum virga non morietur

tu virga percuties eum et animam eius de inferno liberabis

fili mi si sapiens fuerit animus tuus gaudebit tecum cor meum

et exultabunt renes mei cum locuta fuerint rectum labia tua

non aemuletur cor tuum peccatores sed in timore Domini esto tota die

quia habebis spem in novissimo et praestolatio tua non auferetur

audi fili mi et esto sapiens et dirige in via animum tuum

noli esse in conviviis potatorum nec in comesationibus eorum qui carnes ad vescendum conferunt

quia vacantes potibus et dantes symbola consumentur et vestietur pannis dormitatio

audi patrem tuum qui genuit te et ne contemnas cum senuerit mater tua

veritatem eme et noli vendere sapientiam et doctrinam et intellegentiam

exultat gaudio pater iusti qui sapientem genuit laetabitur in eo

gaudeat pater tuus et mater tua et exultet quae genuit te

praebe fili mi cor tuum mihi et oculi tui vias meas custodiant

fovea enim profunda est meretrix et puteus angustus aliena

insidiatur in via quasi latro et quos incautos viderit interficit

cui vae cuius patri vae cui rixae cui foveae cui sine causa vulnera cui suffusio oculorum

nonne his qui morantur in vino et student calicibus epotandis

ne intuearis vinum quando flavescit cum splenduerit in vitro color eius ingreditur blande

sed in novissimo mordebit ut coluber et sicut regulus venena diffundet

oculi tui videbunt extraneas et cor tuum loquetur perversa

et eris sicut dormiens in medio mari et quasi sopitus gubernator amisso clavo

et dices verberaverunt me sed non dolui traxerunt me et ego non sensi quando evigilabo et rursum vina repperiam

Prov.24

ne aemuleris viros malos nec desideres esse cum eis

quia rapinas meditatur mens eorum et fraudes labia eorum loquuntur

sapientia aedificabitur domus et prudentia roborabitur

in doctrina replebuntur cellaria universa substantia pretiosa et pulcherrima

vir sapiens et fortis est et vir doctus robustus et validus

quia cum dispositione initur bellum et erit salus ubi multa consilia sunt

excelsa stulto sapientia in porta non aperiet os suum

qui cogitat malefacere stultus vocabitur

cogitatio stulti peccatum est et abominatio hominum detractor

si desperaveris lassus in die angustiae inminuetur fortitudo tua

erue eos qui ducuntur ad mortem et qui trahuntur ad interitum liberare ne cesses

si dixeris vires non suppetunt qui inspector est cordis ipse intellegit et servatorem animae tuae nihil fallit reddetque homini iuxta opera sua

comede fili mi mel quia bonum est et favum dulcissimum gutturi tuo

sic et doctrina sapientiae animae tuae quam cum inveneris habebis in novissimis et spes tua non peribit

ne insidieris et quaeras impietatem in domo iusti neque vastes requiem eius

septies enim cadet iustus et resurget impii autem corruent in malum

cum ceciderit inimicus tuus ne gaudeas et in ruina eius ne exultet cor tuum

ne forte videat Dominus et displiceat ei et auferat ab eo iram suam

ne contendas cum pessimis nec aemuleris impios

quoniam non habent futurorum spem mali et lucerna impiorum extinguetur

time Dominum fili mi et regem et cum detractoribus non commiscearis

quoniam repente consurget perditio eorum et ruinam utriusque quis novit

haec quoque sapientibus cognoscere personam in iudicio non est bonum

qui dicit impio iustus es maledicent ei populi et detestabuntur eum tribus

qui arguunt laudabuntur et super ipsos veniet benedictio

labia deosculabitur qui recta verba respondet

praepara foris opus tuum et diligenter exerce agrum tuum ut postea aedifices domum tuam

ne sis testis frustra contra proximum tuum nec lactes quemquam labiis tuis

ne dicas quomodo fecit mihi sic faciam ei reddam unicuique secundum opus suum

per agrum hominis pigri transivi et per vineam viri stulti

et ecce totum repleverant urticae operuerant superficiem eius spinae et maceria lapidum destructa erat

quod cum vidissem posui in corde meo et exemplo didici disciplinam

parum inquam dormies modicum dormitabis pauxillum manus conseres ut quiescas

et veniet quasi cursor egestas tua et mendicitas quasi vir armatus

Prov.25

haec quoque parabolae Salomonis quas transtulerunt viri Ezechiae regis Iuda

gloria Dei celare verbum et gloria regum investigare sermonem

caelum sursum et terra deorsum et cor regum inscrutabile

aufer robiginem de argento et egredietur vas purissimum

aufer impietatem de vultu regis et firmabitur iustitia thronus eius

ne gloriosus appareas coram rege et in loco magnorum ne steteris

melius est enim ut dicatur tibi ascende huc quam ut humilieris coram principe

quae viderunt oculi tui ne proferas in iurgio cito ne postea emendare non possis cum dehonestaveris amicum tuum

causam tuam tracta cum amico tuo et secretum extraneo non reveles

ne forte insultet tibi cum audierit et exprobrare non cesset

mala aurea in lectis argenteis qui loquitur verbum in tempore suo

inauris aurea et margaritum fulgens qui arguit sapientem et aurem oboedientem

sicut frigus nivis in die messis ita legatus fidelis ei qui misit eum animam illius requiescere facit

nubes et ventus et pluviae non sequentes vir gloriosus et promissa non conplens

patientia lenietur princeps et lingua mollis confringet duritiam

mel invenisti comede quod sufficit tibi ne forte saturatus evomas illud

subtrahe pedem tuum de domo proximi tui nequando satiatus oderit te

iaculum et gladius et sagitta acuta homo qui loquitur contra proximum suum testimonium falsum

dens putridus et pes lapsus qui sperat super infideli in die angustiae

et amittit pallium in die frigoris acetum in nitro et qui cantat carmina cordi pessimo

si esurierit inimicus tuus ciba illum et si sitierit da ei aquam bibere

prunam enim congregabis super caput eius et Dominus reddet tibi

ventus aquilo dissipat pluvias et facies tristis linguam detrahentem

melius est sedere in angulo domatis quam cum muliere litigiosa et in domo communi

aqua frigida animae sitienti et nuntius bonus de terra longinqua

fons turbatus pede et vena corrupta iustus cadens coram impio

sicut qui mel multum comedit non est ei bonum sic qui scrutator est maiestatis opprimitur gloria

sicut urbs patens et absque murorum ambitu ita vir qui non potest in loquendo cohibere spiritum suum

Prov.26

quomodo nix aestate et pluvia in messe sic indecens est stulto gloria

sicut avis ad alia transvolans et passer quolibet vadens sic maledictum frustra prolatum in quempiam superveniet

flagellum equo et camus asino et virga dorso inprudentium

ne respondeas stulto iuxta stultitiam suam ne efficiaris ei similis

responde stulto iuxta stultitiam suam ne sibi sapiens esse videatur

claudus pedibus et iniquitatem bibens qui mittit verba per nuntium stultum

quomodo pulchras frustra habet claudus tibias sic indecens est in ore stultorum parabola

sicut qui mittit lapidem in acervum Mercurii ita qui tribuit insipienti honorem

quomodo si spina nascatur in manu temulenti sic parabola in ore stultorum

iudicium determinat causas et qui inponit stulto silentium iras mitigat

sicut canis qui revertitur ad vomitum suum sic inprudens qui iterat stultitiam suam

vidisti hominem sapientem sibi videri magis illo spem habebit stultus

dicit piger leaena in via leo in itineribus

sicut ostium vertitur in cardine suo ita piger in lectulo suo

abscondit piger manus sub ascellas suas et laborat si ad os suum eas converterit

sapientior sibi piger videtur septem viris loquentibus sententias

sicut qui adprehendit auribus canem sic qui transit et inpatiens commiscetur rixae alterius

sicut noxius est qui mittit lanceas et sagittas et mortem

sic vir qui fraudulenter nocet amico suo et cum fuerit deprehensus dicit ludens feci

cum defecerint ligna extinguetur ignis et susurrone subtracto iurgia conquiescunt

sicut carbones ad prunam et ligna ad ignem sic homo iracundus suscitat rixas

verba susurronis quasi simplicia et ipsa perveniunt ad intima ventris

quomodo si argento sordido ornare velis vas fictile sic labia tumentia cum pessimo corde sociata

labiis suis intellegitur inimicus cum in corde tractaverit dolos

quando submiserit vocem suam ne credideris ei quoniam septem nequitiae sunt in corde illius

qui operit odium fraudulenter revelabitur malitia eius in concilio

qui fodit foveam incidet in eam et qui volvit lapidem revertetur ad eum

lingua fallax non amat veritatem et os lubricum operatur ruinas

Prov.27

ne glorieris in crastinum ignorans quid superventura pariat dies

laudet te alienus et non os tuum extraneus et non labia tua

grave est saxum et onerosa harena sed ira stulti utroque gravior

ira non habet misericordiam nec erumpens furor et impetum concitati ferre quis poterit

melior est manifesta correptio quam amor absconditus

meliora sunt vulnera diligentis quam fraudulenta odientis oscula

anima saturata calcabit favum anima esuriens et amarum pro dulce sumet

sicut avis transmigrans de nido suo sic vir qui relinquit locum suum

unguento et variis odoribus delectatur cor et bonis amici consiliis anima dulcoratur

amicum tuum et amicum patris tui ne dimiseris et domum fratris tui ne ingrediaris in die adflictionis tuae melior est vicinus iuxta quam frater procul

stude sapientiae fili mi et laetifica cor meum ut possim exprobranti respondere sermonem

astutus videns malum absconditus est parvuli transeuntes sustinuere dispendia

tolle vestimentum eius qui spopondit pro extraneo et pro alienis auferto pignus

qui benedicit proximo suo voce grandi de nocte consurgens maledicenti similis erit

tecta perstillantia in die frigoris et litigiosa mulier conparantur

qui retinet eam quasi qui ventum teneat et oleum dexterae suae vocabit

ferrum ferro acuitur et homo exacuit faciem amici sui

qui servat ficum comedet fructus eius et qui custos est domini sui glorificabitur

quomodo in aquis resplendent vultus prospicientium sic corda hominum manifesta sunt prudentibus

infernus et perditio non replentur similiter et oculi hominum insatiabiles

quomodo probatur in conflatorio argentum et in fornace aurum sic probatur homo ore laudantis

si contuderis stultum in pila quasi tisanas feriente desuper pilo non auferetur ab eo stultitia eius

diligenter agnosce vultum pecoris tui tuosque greges considera

non enim habebis iugiter potestatem sed corona tribuetur in generatione generationum

aperta sunt prata et apparuerunt herbae virentes et collecta sunt faena de montibus

agni ad vestimentum tuum et hedi agri pretium

sufficiat tibi lac caprarum in cibos tuos in necessaria domus tuae et ad victum ancillis tuis

Prov.28

fugit impius nemine persequente iustus autem quasi leo confidens absque terrore erit

propter peccata terrae multi principes eius et propter hominis sapientiam et horum scientiam quae dicuntur vita ducis longior erit

vir pauper calumnians pauperes similis imbri vehementi in quo paratur fames

qui derelinquunt legem laudant impium qui custodiunt succenduntur contra eum

viri mali non cogitant iudicium qui autem requirunt Dominum animadvertunt omnia

melior est pauper ambulans in simplicitate sua quam dives pravis itineribus

qui custodit legem filius sapiens est qui pascit comesatores confundit patrem suum

qui coacervat divitias usuris et fenore liberali in pauperes congregat eas

qui declinat aurem suam ne audiat legem oratio eius erit execrabilis

qui decipit iustos in via mala in interitu suo corruet et simplices possidebunt bona

sapiens sibi videtur vir dives pauper autem prudens scrutabitur eum

in exultatione iustorum multa gloria regnantibus impiis ruinae hominum

qui abscondit scelera sua non dirigetur qui confessus fuerit et reliquerit ea misericordiam consequetur

beatus homo qui semper est pavidus qui vero mentis est durae corruet in malum

leo rugiens et ursus esuriens princeps impius super populum pauperem

dux indigens prudentia multos opprimet per calumniam qui autem odit avaritiam longi fient dies eius

hominem qui calumniatur animae sanguinem si usque ad lacum fugerit nemo sustentet

qui ambulat simpliciter salvus erit qui perversis ingreditur viis concidet semel

qui operatur terram suam saturabitur panibus qui sectatur otium replebitur egestate

vir fidelis multum laudabitur qui autem festinat ditari non erit innocens

qui cognoscit in iudicio faciem non facit bene iste et pro buccella panis deserit veritatem

vir qui festinat ditari et aliis invidet ignorat quod egestas superveniat ei

qui corripit hominem gratiam postea inveniet apud eum magis quam ille qui per linguae blandimenta decipit

qui subtrahit aliquid a patre suo et matre et dicit hoc non est peccatum particeps homicidae est

qui se iactat et dilatat iurgia concitat qui sperat in Domino saginabitur

qui confidit in corde suo stultus est qui autem graditur sapienter iste salvabitur

qui dat pauperi non indigebit qui despicit deprecantem sustinebit penuriam

cum surrexerint impii abscondentur homines cum illi perierint multiplicabuntur iusti

Prov.29

viro qui corripientem dura cervice contemnit repentinus superveniet interitus et eum sanitas non sequitur

in multiplicatione iustorum laetabitur vulgus cum impii sumpserint principatum gemet populus

vir qui amat sapientiam laetificat patrem suum qui autem nutrit scorta perdet substantiam

rex iustus erigit terram vir avarus destruet eam

homo qui blandis fictisque sermonibus loquitur amico suo rete expandit gressibus eius

peccantem virum iniquum involvet laqueus et iustus laudabit atque gaudebit

novit iustus causam pauperum impius ignorat scientiam

homines pestilentes dissipant civitatem sapientes avertunt furorem

vir sapiens si cum stulto contenderit sive irascatur sive rideat non inveniet requiem

viri sanguinum oderunt simplicem iusti quaerunt animam eius

totum spiritum suum profert stultus sapiens differt et reservat in posterum

princeps qui libenter audit verba mendacii omnes ministros habebit impios

pauper et creditor obviam fuerunt sibi utriusque inluminator est Dominus

rex qui iudicat in veritate pauperes thronus eius in aeternum firmabitur

virga atque correptio tribuet sapientiam puer autem qui dimittitur voluntati suae confundet matrem suam

in multiplicatione impiorum multiplicabuntur scelera et iusti ruinas eorum videbunt

erudi filium tuum et refrigerabit te et dabit delicias animae tuae

cum prophetia defecerit dissipabitur populus qui custodit legem beatus est

servus verbis non potest erudiri quia quod dicis intellegit et respondere contemnit

vidisti hominem velocem ad loquendum stulti magis speranda est quam illius correptio

qui delicate a pueritia nutrit servum suum postea illum sentiet contumacem

vir iracundus provocat rixas et qui ad indignandum facilis est erit ad peccata proclivior

superbum sequitur humilitas et humilem spiritu suscipiet gloria

qui cum fure partitur odit animam suam adiurantem audit et non indicat

qui timet hominem cito corruet qui sperat in Domino sublevabitur

multi requirunt faciem principis et a Domino iudicium egreditur singulorum

abominantur iusti virum impium et abominantur impii eos qui in recta sunt via

Prov.30

verba Congregantis filii Vomentis visio quam locutus est vir cum quo est Deus et qui Deo secum morante confortatus ait

stultissimus sum virorum et sapientia hominum non est mecum

non didici sapientiam et non novi sanctorum scientiam

quis ascendit in caelum atque descendit quis continuit spiritum manibus suis quis conligavit aquas quasi in vestimento quis suscitavit omnes terminos terrae quod nomen eius et quod nomen filii eius si nosti

omnis sermo Dei ignitus clypeus est sperantibus in se

ne addas quicquam verbis illius et arguaris inveniarisque mendax

duo rogavi te ne deneges mihi antequam moriar

vanitatem et verba mendacia longe fac a me mendicitatem et divitias ne dederis mihi tribue tantum victui meo necessaria

ne forte saturatus inliciar ad negandum et dicam quis est Dominus et egestate conpulsus furer et peierem nomen Dei mei

ne accuses servum ad dominum suum ne forte maledicat tibi et corruas

generatio quae patri suo maledicit et quae non benedicit matri suae

generatio quae sibi munda videtur et tamen non est lota a sordibus suis

generatio cuius excelsi sunt oculi et palpebrae eius in alta subrectae

generatio quae pro dentibus gladios habet et commandit molaribus suis ut comedat inopes de terra et pauperes ex hominibus

sanguisugae duae sunt filiae dicentes adfer adfer tria sunt insaturabilia et quartum quod numquam dicit sufficit

infernus et os vulvae et terra quae non satiatur aqua ignis vero numquam dicit sufficit

oculum qui subsannat patrem et qui despicit partum matris suae effodiant corvi de torrentibus et comedant illum filii aquilae

tria sunt difficilia mihi et quartum penitus ignoro

viam aquilae in caelo viam colubri super petram viam navis in medio mari et viam viri in adulescentula

talis est via mulieris adulterae quae comedit et tergens os suum dicit non sum operata malum

per tria movetur terra et quartum non potest sustinere

per servum cum regnaverit per stultum cum saturatus fuerit cibo

per odiosam mulierem cum in matrimonio fuerit adsumpta et per ancillam cum heres fuerit dominae suae

quattuor sunt minima terrae et ipsa sunt sapientiora sapientibus

formicae populus infirmus quae praeparant in messe cibum sibi

lepusculus plebs invalida quae conlocat in petra cubile suum

regem lucusta non habet et egreditur universa per turmas

stilio manibus nititur et moratur in aedibus regis

tria sunt quae bene gradiuntur et quartum quod incedit feliciter

leo fortissimus bestiarum ad nullius pavebit occursum

gallus succinctus lumbos et aries nec est rex qui resistat ei

et qui stultus apparuit postquam elatus est in sublime si enim intellexisset ori inposuisset manum

qui autem fortiter premit ubera ad eliciendum lac exprimit butyrum et qui vehementer emungitur elicit sanguinem et qui provocat iras producit discordias

Prov.31

verba Lamuhel regis visio qua erudivit eum mater sua

quid dilecte mi quid dilecte uteri mei quid dilecte votorum meorum

ne dederis mulieribus substantiam tuam et vias tuas ad delendos reges

noli regibus o Lamuhel noli regibus dare vinum quia nullum secretum est ubi regnat ebrietas

ne forte bibat et obliviscatur iudiciorum et mutet causam filiorum pauperis

date siceram maerentibus et vinum his qui amaro sunt animo

bibant ut obliviscantur egestatis suae et doloris non recordentur amplius

aperi os tuum muto et causis omnium filiorum qui pertranseunt

aperi os tuum decerne quod iustum est et iudica inopem et pauperem

aleph mulierem fortem quis inveniet procul et de ultimis finibus pretium eius

beth confidit in ea cor viri sui et spoliis non indigebit

gimel reddet ei bonum et non malum omnibus diebus vitae suae

deleth quaesivit lanam et linum et operata est consilio manuum suarum

he facta est quasi navis institoris de longe portat panem suum

vav et de nocte surrexit deditque praedam domesticis suis et cibaria ancillis suis

zai consideravit agrum et emit eum de fructu manuum suarum plantavit vineam

heth accinxit fortitudine lumbos suos et roboravit brachium suum

teth gustavit quia bona est negotiatio eius non extinguetur in nocte lucerna illius

ioth manum suam misit ad fortia et digiti eius adprehenderunt fusum

caph manum suam aperuit inopi et palmas suas extendit ad pauperem

lameth non timebit domui suae a frigoribus nivis omnes enim domestici eius vestiti duplicibus

mem stragulam vestem fecit sibi byssus et purpura indumentum eius

nun nobilis in portis vir eius quando sederit cum senatoribus terrae

samech sindonem fecit et vendidit et cingulum tradidit Chananeo

ain fortitudo et decor indumentum eius et ridebit in die novissimo

phe os suum aperuit sapientiae et lex clementiae in lingua eius

sade considerat semitas domus suae et panem otiosa non comedet

coph surrexerunt filii eius et beatissimam praedicaverunt vir eius et laudavit eam

res multae filiae congregaverunt divitias tu supergressa es universas

sin fallax gratia et vana est pulchritudo mulier timens Dominum ipsa laudabitur

thau date ei de fructu manuum suarum et laudent eam in portis opera eius



Vulgate, Latin Vulgate (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [NT].
<<NT Psalm 151 NT Prov (English) >>NT Eccles

Powered by PhiloLogic